Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 3
1  Igitur anno ab urbe condita DCCLII natus est Christus salutarem mundo adferens fidem, vere petra medio rerum posita, ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet salvaretur; vere ignis ardens, quem qui sequitur inluminatur, qui temptat exuritur; 2  ipse est Christus, Christianorum caput, salvator bonorum, malorum punitor, iudex omnium, qui formam subsecuturis verbo et opere statuens, quo magis doceret patientes in persecutionibus, quas pro vita aeterna exciperent, esse oportere, mox ut virginis partu editus mundo apparuit, de passionibus suis coepit. namque eum rex Iudaeae Herodes simul ut natum conperit, necare decrevit plurimosque tunc parvulos, dum unum insectatur, occidit. 3  hinc malignis inprobe incurrentibus digna punitio est; hinc, in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum perniciose inquietatur, blasphemantium poena est, securis per omnia fidelibus Christianis, quibus aut aeternae vitae requies in tuto aut etiam huius in lucro est. quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam. 4  postquam redemptor mundi, Dominus Iesus Christus, venit in terras et Caesaris censu civis Romanus adscriptus est, dum per duodecim, ut dixi, annos clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohibentur, Gaium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque provincias misit. 5  qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. quod Augustus ubi per eum conperit, pravo usus iudicio prudenter fecisse laudavit. 6  itaque anno imperii Caesaris quadragesimo octavo adeo dira Romanos fames consecuta est, ut Caesar lanistarum familias omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi urbe praeceperit. ita peccante principe in sanctum Dei et correpto per famem populo quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. 7  deinde, ut verbis Corneli Taciti loquar, "sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos novae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani duravit imperium." hucusque Cornelius. 8  ceterum et tunc capta eversaque urbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiaverunt, extinctisque Iudaeis Titus, qui ad vindicandum Domini Iesu Christi sanguinem iudicio Dei fuerat ordinatus, victor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit. 9  igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Ianus, tamen per multa ex eo tempora, quamvis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt. 10  unde etiam Dominus ipse Iesus Christus in Evangeliis, cum temporibus illis in summa tranquillitate universus mundus ageret cunctasque gentes pax una velaret et a discipulis suis interrogatus esset de conclusione temporum subsequentium, inter cetera sic ait: 11  "audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum."12  hoc autem divina providentia docens et credentes praemonendo firmavit et incredulos praedicendo confudit.

Zurück